- CHELONOPHAGI
- CHELONOPHAGIpopuli sunt in Carmaniae angulo, non aliâ quam testudinum carne vescentes, earumque testis casas suas tegentes. Vide Plin. l. 6. c. 24. Sed Strabo in ora longe diversa statuit, in Arabici nempe sinus littore, in parte Troglodytarum; quod etiam faciunt Agatharchides et Diodorus. Nempe duplices Chelonophagt ab Auctoribus agnoscuntur, in ora Carmaniae, et in Arabico littore versus Aethiopiam. Neque vero testudinum superficie casas tegebant hi populi, sed eas superficies pro casis habebant, pronas constitutas. Unius namque testudinis superficies illis pro domo erat, uti rectius Plinius, l. 9. c. 10. Testudines tantae magnttudinis Indicum mare emittit, ut singularum superficie habitabiles casas integant. Vel potius, l. 6. c. 22. de Taprobane, extr. Esse et in piscatu voluptatem, testudinum maxime, quarum superficie familias habitantium contegant, tantâ reperiri magnitudine. Quae Solinus sic interpretatus est, c. 56. Marinas testudines capere gaudent, quarum tanta est magnitudo, ut superficies earum domum faciat et numerosam familiam non arcte receptet. Piscatio autem testudinum tam in Aethiopia, quam India, celebris: et ex utroque latere ad delicatiora Romanorum opera illae veniebant, unde Aethiopicae et Indicae testudinis mentio, l. 16. ff. de Public. Vide Salmas. ad Solin. p. 1189. et infra in voce Testudo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.